Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā, Liber de causis]
in Albert the Great, Metaphysica XI.2.20, p. 508.62-74
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 508.64
DigressionNeutral
Et si quis obiciat, quod in caelo non proceditur a potentia ad actum, eo quod caelum est ingenerabile: dicunt Peripatetici, quod hoc non obstat, quin talis sit ordo causandi. Si enim demus, quod sol semper stetit et stabit in hemisphaerio, tamen per hoc non tolleretur, quin sol sit causa diei. Et similiter vestigium pedis in pulvere semper causatur a pede, quamvis positio pedis in pulvere non praecedat vestigium. Et sic est in multis. Unde licet talis status mundi in intelligentiis et orbibus qualis nunc est, secundum omne tempus fuerit sicut nunc, tamen per hoc non excluditur causalitas, quin unum secundum esse causetur ab alio, et semper inferius causatur a suo superiore.