Peripatetici [Ibn Sīnā, Liber de causis]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.20, p. 509.6-19

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 509.17
Digression Neutral
Iste igitur est modus quo et intelligentiae et orbes causantur a causa prima, et ex isto ordine patet, qualiter prima causa irradiat super omne quod est, quia universitatem materiae continet suus orbis, et tamen lumen eius est id cui coniungitur radius intelligentiae secundi orbis, et cum ille inferior sit, iungitur sibi et determinat ipsum. Et iste sic duplicatus radius iungitur inferiori et iterum magis determinatur, et sic fit processus descendendo usque ad materiam generabilium, in qua per qualitates et formas materiales maximam recipit determinationem. Talis igitur secundum Peripateticos est exitus in esse intelligentiarum et orbium, et per hoc patet, qualiter quaelibet intelligentia individuatur per suum orbem et non per aliud.