Quidam Peripateticorum [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica XI.3.1, p. 534.1-24

Occurrence of the quotation formula
Quidam Peripateticorum, p. 534.23
Paraphrase Neutral
Cum autem in principio huius libri dixerimus, quod tres sunt partes substantiae universalis, quaedam enim est substantia sensibilis corruptibilis et mobilis, quaedam autem est substantia insensibilis et immobilis et incorruptibilis, et quaedam est substantia sensibilis et incorruptibilis et tamen mobilis, iam autem, quantum sufficit, breviter de principiis duarum substantiarum pertransivimus: restat nunc de principiis tertiae partis substantiae aliquid dicere. Haec autem substantia est caelum et orbes et stellae et cetera quae in caelestibus continentur. De principiis enim illius partis substantiae hic dicendum est et aliter, quam in libro de caelo determinatum sit. Ea autem quae ab antiquis dicta sunt, inducemus, ut bene quidem dicta sumentes, faciliorem faciamus determinationem. Inveniuntur autem Peripateticorum quidam tripliciter loqui de parte ista substantiae.