Aliquis Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]
in Albert the Great, Metaphysica XI.3.2, p. 536.48-67
Occurrence of the quotation formula
Aliquis Peripateticorum, p. 536.65-66
ParaphraseNeutral
His ita praelibatis videamus, an caelum habeat motum naturae vel motum animae an motum artis an motum contemplantis intelligentiae agentis. Si enim dicatur, quod movetur motu naturae, cum omnis motus naturae sit ex imperfectione ad aliquam perfectionem, quae imperfectio primo et perfectio postea succedunt sibi in ipso mobili: oporteret, quod caelum moveretur de contrario ad contrarium, quod omnino est absurdum. Adhuc autem, cum natura sit movens ad unum finem, qui est actus ultimus secundum ubi vel formam, oporteret, quod caeli motus staret in fine quodam, quod est contra naturam. Adhuc autem, si natura, quae est ad unum tantum, sicut probatum est in ix huius sapientiae libro, movet ab A in B, non movebit cum hoc a B in A. In motu autem caeli non est astrum egrediens ab aliquo puncto, nisi referatur in idem punctum. Igitur motus caeli non est a natura. Sed quia numquam fuit aliquis Stoicorum vel Peripateticorum qui de hoc dubitaverit, ideo haec relinquamus; sufficit enim, quod de hoc dictum est.