in Albert the Great, Metaphysica XI.3.5, p. 539.34-64
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 539.55
ParaphraseNeutral
Sunt autem adhuc quidam qui omnia negant quae inducta sunt, dicentes caelos non posse esse corpora per intelligentias animata, accipientes huius suae sententiae persuasionem ex eo quod anima est motor multorum, et in hoc differt a natura, quia potentia cum cognitione semper est ad multa. Cum igitur motori semper per congruitatem respondeat mobile, oportet corpus animatum omne esse compositum ex organis disparibus in figura et compositione propter diversitatem potentiarum animae. Cum igitur caelum sit simplex corpus et uniforme, videtur caelum non esse corpus animatum. Et putant hanc suam obiectionem esse valde fortem. Adhuc autem addunt dicentes, quod animata, quae moventur a seipsis, standi etiam habent principium in seipsis. Caeli autem numquam stant secundum naturam. Ergo non moventur a motore, qui sit anima. Amplius, omne quod movetur ab anima, habet instrumenta, per quae explet et perficit motum animalem. Caelum autem non huiusmodi habet instrumenta. Sed omnia haec facile determinantur, si advertantur ea quae ponunt Peripatetici, quorum opinionem hic explanamus. Quando enim anima intellectualis separata ab aliis accipitur: hoc est aequivoce dicta anima ad alias animas, et est paucae diversitatis secundum potentias et est movens corpus, in quo propter ipsius corporis perfectionem non indiget imaginatione et sensu. Et quando sic accipitur, tunc etiam non indiget corpus organorum diversitate, sed indiget tantum quantitate et figura motui suo congruentibus.