in Albert the Great, Metaphysica I.5.5, p. 75.66-75
Occurrence of the quotation formula
Translatio Arabica, p. 75.74-75
ParaphraseNeutral
Aliter autem dicit Averroes obicere Aristotelem contra Platonem, dicens, quod Aristoteles vocat numerum aequalem numerum parem, et quod inconveniens sit dicere, quod par numerus numeret et non impar, cum uterque sit numerus. Et dicta ista non sunt curanda, quia non est verum, quod Plato posuerit numerum mathematicum esse rerum principium, sed potius numerum rerum, sicut dictum est in antehabitis. Et haec perversitas contingit ex translationeArabica, quae mendosa et corrupta est.