Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 1.1, p. 2.2-11

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 2.6
Paraphrase Neutral
Et hoc modo consideratus hic modus potest esse scientiae subiectum, et scientia specialis est de ipso. In qua tamen scientia eundem modum observari necesse est, quia de scientia talis modi non nisi modo logico doceri potest. Ut enim Avicenna dicit, modus hic omnibus hominibus per hoc quod intellectuales sunt quodammodo per naturam inditus est. Sed imperfectum est quod in natura est, perficitur autem per artem adhibitam. Id enim quod in natura est, seminarium et imperfectum est et quasi in potentia existens.