Peritia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica I.4.8, p. 58.76-91

Occurrence of the quotation formula
Peritia Peripateticorum, p. 58.85
Digression Critical
Similiter dicere, quod per corporeitatem assumptam sit mobilis, omnino est falsum et a nobis improbatum in physicis. Secundum hoc enim maneret corporeitas una numero in toto et omni motu et mutatione, sicut subiectum motus et mutationis manet unum numero; et secundum hoc corpus naturale constitueretur dimensionibus quantitatum, et mathematica secundum esse accepta erunt principia physicorum, quae ambo sunt absurda apud omnes qui aliquid noverunt de peritia Peripateticorum. Ideo in physicis determinavimus corpus physicum ab aptitudine mensurationis trium diametrorum constitui et non ab actuali mensuratione quantitatis mathematicae secundum esse acceptae; haec enim aptitudo subiecti et materiae, quae unum numero manet in toto motu et mutatione, et ab hac habet mobilitatem.