Quinto opponunt dicentes quae et
Avicenna dixit et
Algazel quod universale, quod est genus vel species, si est extra intellectum, aut cepit esse, aut non cepit esse. Si dicatur quod non cepit esse, sequitur quod aeternum sit. Quod esse non potest, cum causam habeat intelligentiae lumen, quod facit et dat omnes formas. Si autem cepit, aut cepit a seipso, aut ab alio. Non autem incepit a seipso, quia nihil incipit a seipso, cum Plato dicat quod ‘nihil est, cuius ortum legitima causa non praecesserit’. Si autem ab alio cepit, per actum agentis cepit. Nihil autem terminat actum agentis nisi particulare et individuum, quia ‘omnis actus circa particularia est’. Ergo universale particulare et individuum est. Destruamus ergo consequens, dicentes quod universale particulare et individuum non est, sicut iam saepius probatum est. Ergo universale non cepit esse, nec aeternum est. Ergo in natura non est. Et vel est in natura vel in intellectu; ergo universale non in natura, sed in intellectu est.