Si autem quaeritur, utrum idem esse sit, quod universale habet per se acceptum et quod habet determinatum et particulatum, dicendum quod nec idem omnino nec diversum omnino, sed idem vel unum dupliciter. In substantia enim idem est; duplex autem ut idem et unum indeterminatum et determinatum. Et haec est solutio trium philosophorum -
Avicennae et
Alfarabii et cuiusdam Iohannis, qui Grammaticus apud Arabes nominatur -, et est vera, quia concordat dictis Aristotelis.