Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 4.2, p. 58.45-57

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 58.45, 58.56
Paraphrase Neutral
Alfarabius autem et Avicenna duas inducunt hic quaestiones: Unam quidem, quia, cum duae sint assignationes - una speciei subalternae et altera speciei specialissimae -, ad quam illarum nomen speciei prius translatum sit a similitudine illa, qua species dicitur ‘uniuscuiusque forma’ et speciositas. Altera autem est quaestio: cum duae sint speciei diffinitiones, ut dictum est, secundum quam illarum species est universale unum de quinque universalibus, quae in antehabitis enumerata sunt. Et circa solutionem primae quaestionis dubitans invenitur Avicenna et nescire se fatetur, ad quam primo significandam translatum sit nomen speciei.