Alfarabius [al-Fārābī]

in Albert the Great, Super Porphyrium 4.2, p. 58.45-54

Occurrence of the quotation formula
Alfarabius, p. 58.45
Paraphrase Neutral
Alfarabius autem et Avicenna duas inducunt hic quaestiones: Unam quidem, quia, cum duae sint assignationes - una speciei subalternae et altera speciei specialissimae -, ad quam illarum nomen speciei prius translatum sit a similitudine illa, qua species dicitur ‘uniuscuiusque forma’ et speciositas. Altera autem est quaestio: cum duae sint speciei diffinitiones, ut dictum est, secundum quam illarum species est universale unum de quinque universalibus, quae in antehabitis enumerata sunt.