Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 4.3, p. 64.32-45

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 64.44
Paraphrase Consensual
Si quis autem instet et dicat quod substantia habet superius; ens enim est ante substantiam per intellectum, quia omnis substantia est ens, sed non omne ens est substantia; et non potest dici, quod per accidens praedicetur de substantia; et similiter potest obici de quolibet quod genera transcendit, ut est res, unum et aliquid - inferius quidem subtiliter huic satisfaciemus obiectioni, hic autem ad praesens hoc sufficiat, quod cum ens praedicatur de substantia, vel res vel unum vel aliquid, non praedicatur praedicatione generis, cum non sit una ratione praedicatum de his de quibus praedicatur, sed per prius et posterius; sed talia praedicantur praedicatione principii, non generis. Et hoc probant Avicenna et Alfarabius et Algazel et omnes Arabes sic.