in Albert the Great, Super Porphyrium 5.4, pp. 92.69-93.6
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 93.2
ParaphraseNeutral
Dicamus ergo quod differentiam habet species a genere, et ‘differentia est in generis potestate’ sicut distinctum in indistincto confuso, sicut color secundum esse formale est in lumine indistincto et confuso diaphani sive perspicui, qui distinguitur - non alio quodam distinguente - ad esse formale ipsius eiusdem luminis diffusione terminata ad superficiem terminati corporis. Propter quod dicitur quod ipsum lumen et ex se et de se format colores secundum esse formale quod est in ipsis. Et haec est Avicennae determinatio, sicut colligi potest in prima philosophia ipsius. Propter quod dicitur genus potestate habere differentias potius quam potentia, quia potentia ad esse et non esse indifferens est, potestas autem est potentia stans per actus incohationem.