Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.6, p. 99.41-50

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 99.50
Paraphrase Neutral
Quod ergo dicitur, quod ‘differentia praedicatur de pluribus differentibus speciebus’, intelligendum est de his quae verae sunt differentiae simplicis virtutis, quae simpliciter dividunt et dividendo sub genere constituunt, et de his est verum. Quae autem certificant et determinant, non verae differentiae sunt, sed naturae, quibus aliquid alteri comparatum potest differre. Nec sunt virtutis simplicis differentiae, sed sunt virtutis multiplicis, ut terminus diffinitivus. Et haec est sententia tam Avicennae quam Alfarabii, et est sententia Averrois.