Sic enim substantia habet multas passiones, quas non habet, inquantum est ens primum et aliorum existentium principium. Nec est verum, quod sensibilitas sit passio substantiae, sed potius est differentia constituens cum motu et materia conceptam substantiam. Sicut enim de talibus dixerunt
Peripatetici formis, Porphyrius et Alexander et
Avicenna, essentialiter sunt qualitates virtutem substantiae habentes. Secundum autem doctrinam Aristotelis huiusmodi formae sunt verae substantiae et nominant formam cum virtute naturali, quam habet ad agendum vel patiendum, propter quod secundum nomen qualitates et passiones dici videntur.