Sunt autem, qui ex hoc obiciunt, quod substantiae divinae non sciunt res, prout sunt, quia multae sunt et divisae et compositae et materiales et huiusmodi. Et haec obiectio ex ignorantia provenit, quia licet ista non accipiant causata a causa, sed a materia, tamen causa cognoscens causatum per seipsam cognoscit distantiam et dissimilitudinem sui a causato quolibet. Et si cognoscit istam dissimilitudinem, cognoscit et causam dissimilitudinis et modum, et sic cognoscunt omnia suo modo substantiae divinae. Nec fuit aliquid dicere, quod quidam ignari philosophiae tradiderunt dicentes, quod cognoscunt res in universali et non in particulari. Et videntur esse de hac opinione
Avicenna et Isaac et
Algazel, quia cognoscere in universali et in particulari non accidit nisi intellectui contemplativo. Et si nos philosophice loquamur, sicut debemus in hac materia, divinae substantiae contemplativo intellectu nihil cognoscunt nec talem habent intellectum, sed habent intellectum et sunt intellectus universaliter agens, sicut dictum est, et illi non convenit cognoscere universale vel particulare, sed potius cognoscere se et modos suos, quibus explicat seipsum in instrumenta, quibus operatur in materiam. Sed in hac scientia divina fere omnes errant, eo quod errorem
Avicennae sunt secuti, et quidam nostrorum sequuntur eum etiam in his quae ipsimet non intelligunt.