Sed si hoc aliquis confiteatur, obicit in contrarium huius
Avicenna dicens ens dividi in causam et causatum, et hanc esse divisionem entis, secundum quod est ens. Entis autem theoria et omnium partium entis, quae sunt eius partes in eo quod est ens, est de Theoria primae philosophiae. Et ideo dicit omnium causarum speculationem non esse nisi philosophi primi. In idem et per eandem rationem consentit
Algazel. Et his consentire videtur, quod haec scientia est de primis principiis entis et haec non videntur esse nisi causarum genera. Unde et in primo libro de numero quaesivimus et speciebus causarum, quarum etiam finitatem et statum determinavimus in secundo istius sapientiae libro, nec posset inquiri status causarum per singula genera, nisi etiam causarum pertineret ad eandem sapientiam consideratio.