Sed si hoc aliquis confiteatur, obicit in contrarium huius
Avicenna dicens ens dividi in causam et causatum, et hanc esse divisionem entis, secundum quod est ens. Entis autem theoria et omnium partium entis, quae sunt eius partes in eo quod est ens, est de Theoria primae philosophiae. Et ideo dicit omnium causarum speculationem non esse nisi philosophi primi. In idem et per eandem rationem consentit
Algazel. Et his consentire videtur, quod haec scientia est de primis principiis entis et haec non videntur esse nisi causarum genera. Unde et in primo libro de numero quaesivimus et speciebus causarum, quarum etiam finitatem et statum determinavimus in secundo istius sapientiae libro, nec posset inquiri status causarum per singula genera, nisi etiam causarum pertineret ad eandem sapientiam consideratio. Sed hoc dato iterum omnino inordinatum videtur in primo philosopho prius quaerere causarum genera et determinare, quot et quae sint, et deinde finita illa esse ostendere, et tunc demum dubitare, utrum ad se pertineat huiusmodi consideratio vel non. Cum enim sapientis sit ordinare et non ordinari ab alio, omnino iudicamus inconveniens aliquid inordinationis esse in eo qui sapientissimus est omnium et cuius error a nullo umquam corrigi posset superiori. Propter quod absque praeiudicio sententiae melioris nobis videtur, quod tripliciter theoria causarum ab una eadem scientia potest inquiri, scilicet ut quaesitum et conclusum per consequens et ut pars subiecti sive subiectum, de quo aliquid concluditur, et tertio ut medium sive principium, per quod concluditur id quod concluditur de subiecto vel de parte subiecti. In hac autem quaestione non quaeritur de causis primo vel secundo modo, licet hoc videatur innuere ratio
Avicennae, sed solum tertio modo quaeritur hic, utrum unius et eiusdem scientiae sit consideratio causarum, et in hac intentione a nobis in praehabitis secundum intentionem Aristotelis disputata est quaestio. Et oritur ex hoc quod ex praeinductis scitur, quod causarum genera ut partes entis et passiones eius pertinent ad hanc sapientiam. Et ideo necessarium est quaerere, utrum etiam per omnia hoc demonstret aut non, eo quod ipsa est de separatis ratione et re, et quae sic separata sunt, principia habent separata. Causarum autem genera non omnia separata esse videntur, sicut in obiciendo ostensum est. Quod igitur dicitur unam scientiam esse ab unitate aliqua substandi passionibus, omnino concedendum est. Sed secundum hoc causalitas vel causatum esse sunt passiones, quae insunt enti, et sic quaesitae sunt in scientia de ente secundum omnes causalitatis et causatum esse differentias, sicut in primo et secundo libro docuimus, et sicut docent verba
Avicennae et
Algazelis.