Causarum autem genera non omnia separata esse videntur, sicut in obiciendo ostensum est. Quod igitur dicitur unam scientiam esse ab unitate aliqua substandi passionibus, omnino concedendum est. Sed secundum hoc causalitas vel causatum esse sunt passiones, quae insunt enti, et sic quaesitae sunt in scientia de ente secundum omnes causalitatis et causatum esse differentias, sicut in primo et secundo libro docuimus, et sicut docent verba
Avicennae et
Algazelis. Et quod dicit non esse unitatem aliquam qua causa in genere substet passionibus causarum, dicendum est, quod passionibus, quae sunt communes omnibus, insunt causae in genere et passiones specialium causarum per se insunt specialibus causis, quae per divisionem sub communi genere causae accipiuntur.