Algazel [al-Ġazālī]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.10, p. 495.63-73

Occurrence of the quotation formula
Algazel, p. 495.67
Digression Neutral
Haec igitur quibus plenae sunt intelligentiae, per influentiam substantiae primae influunt et agunt in animas caelorum, et caeli exsequuntur ea per motum, sicut diximus. Hanc autem opinionem elegit sequi Algazel et quidam alii de sapientibus Arabum. Et hoc quod hic intendimus accipere, est, quod etiam isti consentiunt in hoc quod caeli sunt animati. In idem autem pentius videtur consentire Iudaeus philosophus, qui Rabbi Moyses vocatur, et Iudaeus, qui ante ipsum fuit in philosophia magnus, qui vocatur Isaac.