Haec igitur quibus plenae sunt intelligentiae, per influentiam substantiae primae influunt et agunt in animas caelorum, et caeli exsequuntur ea per motum, sicut diximus. Hanc autem opinionem elegit sequi
Algazel et
quidam alii de sapientibus Arabum. Et hoc quod hic intendimus accipere, est, quod etiam isti consentiunt in hoc quod caeli sunt animati.