Est autem haec obiectio
Alfarabii et
Avicennae philosophorum, quam et sic solvunt dicentes, quod haec propositio, quod omne quod praedicatur de aliquo ut ens de ratione ipsius, aut est praedicatum communissimum aut est in alio communiore, propositio est, quae concedi potest in aliquo, quia esse in genere communiore dupliciter dicitur: aut enim est in genere communiore ita, quod illud communius genus sit de ratione ipsius, aut ut sit concomitans ipsum.