in Albert the Great, Metaphysica IV.3.9, p. 199.30-44
Occurrence of the quotation formula
Sapientia Peripateticorum, p. 199.37-38
DigressionNeutral
Nec iterum manet in anima, quia prout est in anima, non habet aliquod esse in rebus extra; abstractionis enim habet esse in anima, et secundum hoc nullum habet esse forma, cuius ratio concepta est cum materia in rebus extra; omnis autem forma naturalis hoc modo rationem habet conceptam cum materia, sicut in sexto libro huius sapientiae ostendetur. Nulla igitur talium formarum habet esse extra materiam. Et sic videtur, quod non possumus evadere difficultates superius inductas. Omnis enim entis forma talis erit, si ponatur nihil entium nisi sensibile esse. Ad hoc autem secundum Peripateticorum sapientiam caute valde solvendum est, ne vel incidamus opinionem Stoicorum, qui ad haec evadenda ideas invenerunt et formas, quas medias inter formas materiales et ideas esse dixerunt, et ab altera parte, ne incidamus errores Epicureorum, qui non nisi materialia esse dixerunt et ideo simul esse et non-esse in rebus esse concesserunt.