Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Quaestiones De animalibus IX.q. 26, p. 213.30-39

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 213.36-37
Consensual
[...] in utero partes superiores citius formantur, ut caput, quam inferiores et magnae sunt in utero respectu partium inferiorum et per consequens graviores sunt, et omne grave tendit deorsum. Ideo cum appropinquat partus, fetus vertit caput ad deorsum. Et praeter hoc est causa Avicennae, quod fetus nititur exire propter multiplicem eius defectum. Appetit enim cibum, quem non habet copiose, et appetit attrahere aërem, quem non habet, similiter et maiorem locum quaerit, quem non habet.