Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.3, p. 87.25-34

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 87.25, 87.31
Paraphrase Neutral
Avicenna etiam hanc differentiam, quam ‘mortale’ diximus, impugnare videtur, dicens quod a | privatione non tantum secundum nomen sed etiam secundum rem nomen accepit; privatio autem non est forma. Cum igitur omnis differentia a forma aliqua sumpta sit, videtur ‘mortale’ differentia non esse. Ad haec autem ipsemet ipse videtur Avicenna respondere quod ea quae pro differentiis hic assignantur, gratia exempli ponuntur, et non est vis de nomine, dummodo per nomina res quocumque modo designentur.